De Admirandis, Pag. 392
 
Vanini, De Admirandis

/p. 392/ tamen Luciano debemus, qui illorum nebulonum

figmenta posteris patefecit. Alex. – Quaeso aliqua

ex eius libris enarra. I. C. – Luciani opera in

meo Musaeo sunt. Ad te deferenda curabo, tuquemet

ipse solus pellegere poteris. Alex. – Gratias

tibi ago ingentes.

DIALOGUS LIII.

De Sibyllis.

Alex. –

Finita oraculorum disquisitione,

videamus quomodo Sibyllae

futuros rerum eventus praedicebant.

I. C. – An e corporum coelestium,

quibus tanquam instrumentis

ad mundi regimen Deus utitur, inspectione

atque contemplatione? Ita quidem

aruspex Spurinna admonuit Caium Caesarem,

ut caveret periculum, quod non ultra Idus

Martias proferretur. Iulius Marathus, antequam

nasceretur Augustus Caesar, ita vaticinatus

est: «Natura cito pariet Regem populo

Romano». Sic Publius Nigidius, accepta

eiusdem Augusti genesi, orbis Dominum natum

esse affirmavit. Sic etiam Scribonius Tiberio

Regna praedixit. Sic idem Mathematicus

eidem Tiberio denuntiavit Galbam aliquando

imperaturum, cum tamen Galba ex Aeneadum

familia non esset. Eadem ratione Seleucus

Astronomus Othoni Caesari, superstite

Nerone, promisit imperium. Sic genethliaci

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum